|
Artium & sacrae Theologiae Professor, Dei & Superiorum jussu
COLLEGIJ huius & ACADEMIAE MUTYCENSIS, in qua ordinariae Artium
lectiones habentur, cursusque ordinarii peraguntur, RECTOR &
CANCELLARIUS authoritate Apostolica consensu Regio confirmata, ad
infrascripta deputatus, universis & singulis, ad quos praesentes
atque praesens Privilegium pervenerit, Majoribus debitam reverentiam,
ceteris vero salutem in Domino sempiternam.
Divinarum Sedium assistricem Sapientiam e Coelo Hominibus mitti, ut
cum eis sit atque laboret, non solum certo credimus, sed etiam
saepenumero experientia ipsa deprehendimus. Etenim videmus interdum
aliquos sane sortitos Animam bonam qui ab ipsa etiam pueritia seria
ludis praeferentes prima literarum rudimenta bonas ac liberali Viro
dignas Artes Disciplinas severiores ac denique divinarum Scientiarum
rerum peracuto ingenio, solerti judicio, constanti memoria
percurrunt. Dubitantum non est quin e divinis thesauris coelestem
opem iis attulerit Sapientia. Huismodi exempla si numquam alibi
Mutycae quidem, quam plurima cernuntur, quae Urbs, non modo
Nobilissimorum atque ingeniosorum Hominum faecunda est Parens, ac
totius Comitatus Caput, sed universis etiam nostrae Siciliae
exterarumque Nationum, quas ipsa ad praeclaros omnium primarum
Dignitatum ejusdem Comitatus honores benignissime enutrit, ne quid
suae felicitati desit Hospitium est amantissimum.
In hoc vero Motucensi Collegio, quo hujsmodi fere hominum varietas,
omnis Nobilitatis flos ac ipsa ingeniorum lumina confluunt, atque ad
Sapientiam infor- mantur, illi videntur illustriores qui in bonarum
Artium adeptione sic eminent inter ceteros, sic Disciplinas, a
Praeceptoribus traditas facile alteque Animo consignant sic
consignatas in publicis congressionibus, magnifice proponunt ut
Audientibus admirationem, sibi laudem & huic Motucensi Academiae
Societatis praedictae non mediocre afferant ornamentum.
Inter quos meritissime est reponendus D. GEORGIUS POLARA Motucensis
annos natus XXII circiter, qui Philosophiae spatium per triennium
summo omnium plausu percurrit, ac sacrosantos Theologiae recessus
quatuor annorum labore pervestigavit in hoc Motucensi Collegio
Societatis Jesu, in quo saepe Conclusiones ad dispuntandum cum laude
acutissime defendit itemque ad Doctoratus insignia consequenda
privatim a Patribus Artium liberalium ac sacrae Theologiae
Professoribus, ac Magistris electis in Philosophicis, ac Theologicis
Quaestionibus interrogatus, ac rigorose examinatus eximiae doctrinae
specimen dedit & optimi ingenii ac eisdem Deputatis Examinatoribus
obstantibus, cumulatissime, ac plene satisfecit, idoneusque
judicatus, qui Doctoratus laurea decoraretur. Denique die quarto
Iulij anno Domini MDCCLII, coram quamplurimis nostrae Societatis
Philosophiae ac Theologiae literarumque laude florentissimis Viris,
ac praecipue coram Patre Philippo Stanislao Leyva, P. Hieronymo
Giardina Theologiae P. Hieronimo Barrilaro |
Theologiae Moralis P.
Silvestro Ferreri Philosophiae Professoribus, puncta sibi assignata
ad illa declaranda ex divo Thoma Quodlibeto XII, Quaestione III,
Artic. IV dicente [A Providentia Dei omnia sunt predeter- minata &
ordinata] & ex Aristotele Lib. II de Generatione Cap. V Textu XXI
habente [Ignis erit exarsio Calidi et Sicci], non minus expedite,
quam docte explicavit, egregie, ac copiose difficultates objectas
enodavit, suique praestantissimi ingenii & mirae eruditionis
expectatione non modo substinuit sed vicit, adeo ut omnium prorsus
secretis votis vivisque suffragiis nemine penitus poenitus atque
poenitus discrepante appobatus, & cunctis ob scientiam tot tantisque
experimentis comprobatam, tum etiam ob morum vitaeque probitatern
Praestantissimorum Virorum, ac fide dignorum constanti opinione
testatam summeque commen- datus ac dignus qui ad Doctoratus gradum
eveheretur merito judicatus fuerit. Promotoribus praeclarissimis
Viris Barone D. Xaverio Rosso ac D. Carolo M.a Giardina Mutycensibus.
Igitur cum concessa sit a Pio IV summisque aliis Pontificibus
confirmata, & praesertim a fel. record. Gregorii XIII ampliata
Generali Praeposito Societatis Jesu pro tempore existenti facultas,
ut per se, aut per Praefectum studiorum Societatis Jesu, in quibus
ordinariae artium liberalium & sacrae Theologiae lectiones habentur,
Scholastici, qui sub eorumdem Collegiorum obedientia, directione,
disciplina studuerint, ad quoscumque Baccalaureatus,Licentiaturae,
Magisterij & Doctoratus gradus juxta omnia omnium Academiarum
Privilegia, non solum ad instar, sed etiam uniformiter promoveri
valeant, EGO GREGORIUS CARAFFA in hoc Motucensi Collegio Rector &
Cancellarius authoritate Sedis Apostolicae nostrae Societati
concessa & assensu Regio confirmata, mihi vero commissa, praedictum
Dom.GEORGIUM POLARA Mutycensem Professione Fidei ac Juramento de
more receptis ad MAGISTERIUM PHILO- SOPHIAE & SACRAE THEOLOGIAE
DOCTORATUS gradum per sacrorum Bibliorum & Aristotelis librum tradi-
tionem, Bireti coronae loco impositionem, Anuli in Digitum missionem
& pacis osculo de more dato promovi adeo ut deinceps sit & vocetur &
ab omnibus habeatur DOCTOR & MAGISTER ARTIUM, & facultatem habeat
plaenissimam Cathedram Magistralem ascendendi, legendi, docendi,
glossandi, seu Concilia in terpretandi, omnes & singulos Doctoris
actus tam publice quam privatim exercendi, Privilegiis, quoque
Immunitatibus, Exemptionibus, Exceptio- nibus, Libertatibus,
Favoribus, Gratiis, Indultis, Dignitatibus quibus alii Doctores in
dictis Facultatibus, tam in alma Urbe, quam in Parisiensi,
Lovaniensi, Salmaticensi, Complutensi, ac quibuscumque aliis
Generalium Studiorum Universitatibus juxta earum ritum & morem
promoti de jure & consuetudine, ac alias quomodolibet potiuntur &
gaudent, gaudendi & ponendi facultatem concessi.
In quorum Fidem ac testimonium praesens Privilegium fieri jussi mano
mea ac Secretarii ejusdem Academiae Motucensis & Notarii publici
subscriptum & Sigilli Societatis nostrae consignatione in pede ut
moris est munitum. Datum in Collegio & Academia Motucensi Societatis
Jesu Quinto Nonas I..............................(1752) |